HISTORIA LIBRI JOSUE

CAPUT X: De viginti quatuor regibus percussis a Josue

#Jos. XI

Quod cum audisset Jabin rex Asor, misit ad omnes reges circumstantes. Egressique sunt viginti quatuor reges, cum turmis suis, habentes secum trecenta millia armatorum, et duo millia curruum, convenerunt ad aquas Merom, alias Meros, ut pugnarent contra Israel. Dixitque Dominus ad Josue: Ne timeas eos, cras tradam tibi omnes vulnerandos, equos eorum subnervabis, et currus igne combures. Factumque est ita. Percusseruntque omnes filii Israel, praeter eos, qui in civitates munitissimas se receperunt. Fecerant enim sibi Chananaei plures munitiones praevalidas a die qua audierant egressum Israel ab Aegypto adversum se, nec eas nisi longo tempore et gravi labore obtinuit Israel. Vastavit tamen universam circa regionem, nulli aetati hominum parcens aut sexui, ditatusque est supra modum ex hostium praeda.